Liber Iob, 13
1. ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
1. Ecce, omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
2. secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
2. Secundum scientiam vestram, et ego novi; nec inferior vestri sum.
3. sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
3. Sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio;
4. prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
4. vos autem ostendam fabricatores mendacii, medicos vanos vos omnes.
5. atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
5. Atque utinam taceretis, ut sit vobis in sapientiam!
6. audite ergo correptiones meas et judicium labiorum meorum adtendite
6. Audite ergo correptionem meam et contentiones labiorum meorum attendite.
7. numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
7. Numquid pro Deo profertis mendacium et pro illo loquimini dolos?
8. numquid faciem ejus accipitis et pro Deo judicare nitimini
8. Numquid faciem eius accipitis et pro Deo in iudicio contendere nitimini?
9. aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
9. Aut bonum est quod vos excutiat? Aut, ut illuditur homini, illudetis ei?
10. ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem ejus accipitis
10. Ipse vos arguet, cum in abscondito faciem accipitis.
11. statim ut se commoverit turbabit vos et terror ejus inruet super vos
11. Nonne maiestas eius turbabit vos, et terror eius irruet super vos?
12. memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestræ
12. Sententiae vestrae sunt proverbia cineris; thoraces lutei thoraces vestri.
13. tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
13. Tacete paulisper, ut loquar ipse, et transeat super me quodcumque.
14. quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
14. Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis?
15. etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam
15. Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo; verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.
16. et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita
16. Et hoc erit salus mea: non enim veniet in conspectu eius omnis impius.
17. audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
17. Audite sermonem meum et explicationem meam percipite auribus vestris.
18. si fuero judicatus scio quod justus inveniar
18. Ecce iudicium paravi; scio quod iustus inveniar.
19. quis est qui judicetur mecum veniat quare tacens consumor
19. Quis est qui contendat mecum? Tunc enim tacebo et consummabor.
20. duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
20. Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
21. manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
21. Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
22. et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
22. Voca me, et ego respondebo tibi; aut ipse loquar, et tu respondebis mihi.
23. quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
23. Quantas habeo iniquitates et peccata? Scelera mea et delicta ostende mihi.
24. cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
24. Cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum?
25. contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
25. Contra folium, quod vento rapitur, dure agis et stipulam siccam persequeris.
26. scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiæ meæ
26. Scribis enim contra me amaritudines et occupatum me vis peccatis adulescentiae meae.
27. posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
27. Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti.
28. qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
28. Qui quasi uter consumendus sum, et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea.
