Mosaico decorativo

1. non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo

1. Ecce spes eius frustrabitur eum, et aspectu eius praecipitabitur.

2. quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quæ sub cælo sunt mea sunt

2. Nemo tam audax, ut suscitet eum. Quis enim resistere potest vultui eius?

3. non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis

3. Quis eum aggressus est et salvus fuit? Sub omni caelo quisnam?

4. quis revelavit faciem indumenti ejus et in medium oris ejus quis intrabit

4. Non tacebo super membra eius et eloquar robur et gratiam struis.

5. portas vultus ejus quis aperiet per gyrum dentium ejus formido

5. Quis revelabit faciem indumenti eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit?

6. corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus

6. Portas vultus eius quis aperiet? Per gyrum dentium eius formido.

7. una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas

7. Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum sigillo siliceo:

8. una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur

8. unum uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per ea;

9. sternutatio ejus splendor ignis et oculi ejus ut palpebræ diluculi

9. unum alteri adhaeret, et tenentes se nequaquam separantur.

10. de ore ejus lampades procedunt sicut tædæ ignis accensæ

10. Sternutatio eius favillae ignis, et oculi eius ut palpebrae diluculi.

11. de naribus ejus procedit fumus sicut ollæ succensæ atque ferventis

11. De ore eius lampades procedunt, sicut scintillae ignis emittuntur.

12. halitus ejus prunas ardere facit et flamma de ore ejus egreditur

12. De naribus eius procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.

13. in collo ejus morabitur fortitudo et faciem ejus præcedet egestas

13. Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur.

14. membra carnium ejus coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur

14. In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit angor.

15. cor ejus indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus

15. Palearia eius cohaerentia sibi compressa non moventur.

16. cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur

16. Cor eius induratur tamquam lapis et duratur quasi mola inferior.

17. cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax

17. Cum surrexerit, tremunt fortes et ab undis retrorsum convertuntur.

18. reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum æs

18. Qui impegerit in eum, gladius eius non stabit nec hasta neque pilum neque thorax;

19. non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundæ

19. reputat enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes.

20. quasi stipulam æstimabit malleum et deridebit vibrantem hastam

20. Non fugat eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae.

21. sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum

21. Quasi stipulam aestimat fustem et deridet vibrantem acinacem.

22. fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt

22. Sub ipso acumina testae, et sternit tribula super lutum.

23. post eum lucebit semita æstimabit abyssum quasi senescentem

23. Fervescere facit quasi ollam profundum et mare ponit quasi vas unguentarium.

24. non est super terram potestas quæ conparetur ei qui factus est ut nullum timeret

24. Post se illuminat semitam, aestimatur abyssus quasi canescens.

25. omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiæ

25. Non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret.

26.

26. Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.