Mosaico decorativo

1. homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis

1. Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur.

2. quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet

2. Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet.

3. et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in judicium

3. Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium?

4. quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es

4. Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem!

5. breves dies hominis sunt numerus mensuum ejus apud te est constituisti terminos ejus qui præterire non poterunt

5. Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit,

6. recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies ejus

6. averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos.

7. lignum habet spem si præcisum fuerit rursum virescit et rami ejus pullulant

7. Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient.

8. si senuerit in terra radix ejus et in pulvere emortuus fuerit truncus illius

8. Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,

9. ad odorem aquæ germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est

9. ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi novellae.

10. homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quæso est

10. Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est?

11. quomodo si recedant aquæ de mari et fluvius vacuefactus arescat

11. Recedent aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescet;

12. sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur cælum non evigilabit nec consurget de somno suo

12. sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit nec consurget de somno suo.

13. quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei

13. Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?

14. putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea

14. Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspectarem, donec veniat immutatio mea.

15. vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram

15. Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres.

16. tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis

16. Tu quidem nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis.

17. signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam

17. Signares quasi in sacculo delicta mea, sed dealbares iniquitatem meam.

18. mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo

18. Mons cadens decidit, et saxum transfertur de loco suo;

19. lapides excavant aquæ et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes

19. lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes.

20. roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem ejus et emittes eum

20. Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet; immutas faciem eius et emittis eum.

21. sive nobiles fuerint filii ejus sive ignobiles non intelleget

21. Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit.

22. attamen caro ejus dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit

22. Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso luget”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.