Mosaico decorativo

1. regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo et invaluit contra Israël

1. Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel.

2. constituitque militum numeros in cunctis urbibus Judæ quæ erant vallatæ muris præsidiaque disposuit in terra Juda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus

2. Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae, quae erant vallatae muris; praesidiaque disposuit in terra Iudae et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius.

3. et fuit Dominus cum Josaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim

3. Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis patris sui primis et non speravit in Baalim

4. sed in Deo patris sui et perrexit in præceptis illius et non juxta peccata Israël

4. sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel.

5. confirmavitque Dominus regnum in manu ejus et dedit omnis Juda munera Josaphat factæque sunt ei infinitæ divitiæ et multa gloria

5. Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria.

6. cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Juda abstulit

6. Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit.

7. tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanaël et Micheam ut docerent in civitatibus Juda

7. Tertio autem anno regni sui misit principes suos Benhail et Abdiam et Zachariam et Nathanael et Michaiam, ut docerent in civitatibus Iudae,

8. et cum eis Levitas Semejam et Nathaniam et Zabadiam Asaël quoque et Semiramoth et Jonathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Joram sacerdotes

8. et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniamque et Thobiam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes.

9. docebantque in Juda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Juda atque erudiebant populum

9. Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum.

10. itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda nec audebant bellare contra Josaphat

10. Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat.

11. sed et Philisthei Josaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem

11. Sed et de Philisthim Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti; Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingenta et hircos totidem.

12. crevit ergo Josaphat et magnificatus est usque in sublime atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium urbesque muratas

12. Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda castella urbesque horreorum.

13. et multa opera patravit in urbibus Juda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem

13. Et multae copiae praesto erant ei in urbibus Iudae; viri quoque bellatores et robusti erant in Ierusalem,

14. quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Juda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia

14. quorum iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta milia;

15. post hunc Johanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia

15. et ad latus eius Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia;

16. post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium

16. ad latus quoque istius Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium;

17. hunc sequebatur robustus ad prœlia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia

17. de Beniamin autem robustus ad proelia Eliada et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta milia;

18. post istum etiam Jozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum

18. et ad latus eius Iozabad et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum.

19. hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Juda

19. Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis in universo Iuda.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.