Mosaico decorativo

1. Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei

1. Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,

2. egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Juda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quæsieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos

2. egressus est in occursum Asa et dixit ei: “Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.

3. transibunt autem multi dies in Israël absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege

3. Transierunt autem multi dies in Israel absque Deo veritatis et absque sacerdote doctore et absque lege.

4. cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël et quæsierint eum repperient

4. Cumque reversi essent in angustia sua ad Dominum, Deum Israel, et quaesivissent eum, inventus est ab eis.

5. in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum

5. In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum;

6. pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia

6. contundebatur enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabat eos in omni angustia.

7. vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestræ erit enim merces operi vestro

7. Vos autem confortamini, et non dissolvantur manus vestrae; erit enim merces operi vestro”.

8. quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetæ confortatus est et abstulit idola de omni terra Juda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini

8. Cum audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est et abstulit idola de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat montis Ephraim, et dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini.

9. congregavitque universum Juda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israël videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo

9. Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.

10. cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa

10. Cumque convenissent in Ierusalem mense tertio anno quinto decimo regni Asa,

11. immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia

11. immolaverunt Domino in die illa de manubiis, quas adduxerant: boves septingentos et oves septem milia.

12. et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua

12. Et inierunt foedus, ut quaererent Dominum, Deum patrum suorum, in toto corde et in tota anima sua:

13. si quis autem inquit non quæsierit Dominum Deum Israël moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem

13. si quis autem non quaesierit Dominum, Deum Israel, moriatur a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.

14. juraveruntque Domino voce magna in jubilo et in clangore tubæ et in sonitu bucinarum

14. Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubarum et in sonitu bucinarum.

15. omnes qui erant in Juda cum execratione in omni enim corde suo juraverunt et in tota voluntate quæsierunt eum et invenerunt præstititque eis Dominus requiem per circuitum

15. Omnes, qui erant in Iuda, gavisi sunt de iuramento; in omni enim corde suo iuraverant et in tota voluntate quaesierant eum, et inventus fuerat ab eis. Praestititque eis Dominus requiem per circuitum.

16. sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron

16. Sed et Maacham matrem Asa rex amovit, ne esset domina, eo quod fecisset simulacrum Aserae; quod contrivit Asa et in frusta comminuens combussit in torrente Cedron.

17. excelsa autem derelicta sunt in Israël attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus

17. Excelsa autem derelicta sunt in Israel; attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius.

18. ea quæ voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem

18. Ea quae voverat pater suus et ipse, intulit in domum Dei, argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem.

19. bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa

19. Bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.