Mosaico decorativo

1. dormivit autem Josaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Joram filius ejus pro eo

1. Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; regnavitque Ioram filius eius pro eo.

2. qui habuit fratres filios Josaphat Azariam et Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michaël et Saphatiam omnes hii filii Josaphat regis Israël

2. Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Iahiel et Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Israel.

3. deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Juda regnum autem tradidit Joram eo quod esset primogenitus

3. Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et res pretiosas cum civitatibus munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus.

4. surrexit ergo Joram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israël

4. Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israel.

5. triginta duo annorum erat Joram cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem

5. Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.

6. ambulavitque in viis regum Israël sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor ejus et fecit malum in conspectu Domini

6. Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab; filia quippe Achab erat uxor eius. Et fecit malum in conspectu Domini.

7. noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis ejus omni tempore

7. Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore.

8. in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Judæ et constituit sibi regem

8. In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem.

9. cumque transisset Joram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus ejus

9. Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes duces curruum eius.

10. attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Juda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum

10. Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iudae, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum.

11. insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et prævaricari Judam

11. Insuper et excelsa fabricatus est in montibus Iudae et fornicari fecit habitatores Ierusalem et praevaricari Iudam.

12. adlatæ sunt autem ei litteræ ab Helia propheta in quibus scriptum erat hæc dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui et in viis Asa regis Juda

12. Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iudae,

13. sed incessisti per iter regum Israël et fornicari fecisti Judam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti

13. sed incessisti per iter regum Israel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Ierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti:

14. ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua

14. ecce Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios et uxores tuas universamque substantiam tuam;

15. tu autem ægrotabis pessimo languore uteri donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos

15. tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies”.

16. suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum et Arabum qui confines sunt Æthiopibus

16. Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum, qui confines sunt Aethiopibus,

17. et ascenderunt in terram Juda et vastaverunt eam diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis insuper et filios ejus et uxores nec remansit ei filius nisi Joachaz qui minimus natu erat

17. et ascenderunt in terram Iudae et irruperunt in eam diripueruntque cunctam substantiam, quae inventa est in domo regis, insuper et filios eius et uxores, nec remansit ei filius nisi Ioachaz, qui minimus natu erat.

18. et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili

18. Et post haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.

19. cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat majoribus ejus

19. Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus; et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus eius secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat maioribus eius.

20. triginta duum annorum fuit cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum

20. Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.