Liber I Paralipomenon, 3
1. David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Jezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide
1. David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primoge nitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel,
2. tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith
2. tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith,
3. quintum Saphatiam ex Abital sextum Jethraam de Egla uxore sua
3. quintum Saphatiam ex Abital, sextum Iethraam de Egla uxore sua.
4. sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem
4. Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.
5. porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel
5. Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel;
6. Jebaar quoque et Elisama
6. Iebahar quoque et Elisama et Eliphalet
7. et Eliphalet et Noge et Napheg et Japhie
7. et Noga et Napheg et Iaphia
8. necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem
8. necnon Elisama et Eliada et Eliphalet, novem.
9. omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar
9. Omnes hi filii David absque filiis concubinarum; habueruntque sororem Thamar.
10. filius autem Salomonis Roboam cujus Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Josaphat
10. Filius autem Salomonis Roboam, cuius Abia filius genuit Asa; de hoc quoque natus est Iosaphat
11. pater Joram qui Joram genuit Ohoziam ex quo ortus est Joas
11. pater Ioram; qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas.
12. et hujus Amasias filius genuit Azariam porro Azariæ filius Joatham
12. Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham
13. procreavit Achaz patrem Ezechiæ de quo natus est Manasses
13. procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.
14. sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ
14. Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae;
15. filii autem Josiæ fuerunt primogenitus Johanan secundus Joacim tertius Sedecias quartus Sellum
15. filii autem Iosiae fuerunt: primogenitus Iohanan, secundus Ioachim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
16. de Joacim natus est Jechonias et Sedecias
16. Filii Ioachim: Iechonias filius eius, Sedecias filius eius.
17. filii Jechoniæ fuerunt Asir Salathihel
17. Filii Iechoniae captivi fuerunt: Salathiel filius eius,
18. Melchiram Phadaja Sennaser et Jecemia Sama et Nadabia
18. Melchiram, Phadaia, Senasser et Iecemias, Hosama et Nadabias.
19. de Phadaja orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum
19. De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum
20. Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Josabesed quinque
20. Hasabamque et Ohol et Barachiam et Hasadiam, Iosabhesed, quinque.
21. filius autem Ananiæ Phaltias pater Jesejæ cujus filius Raphaja hujus quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cujus filius fuit Sechenia
21. Filii autem Hananiae: Pheltias, Iesaias, Raphaia, Arnan, Abdia et Sechenias.
22. filius Secheniæ Semeja cujus filii Attus et Jegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero
22. Filii Secheniae: Semeia et Hattus et Igal et Baria et Naaria et Saphat, sex numero.
23. filius Naariæ Heliœnai et Ezechias et Ezricam tres
23. Filii Naariae: Elioenai et Ezechias et Ezricam, tres.
24. filii Heliœnai Oduja et Heliasub et Pheleja et Accub et Johanan et Dalaja et Anani septem
24. Filii Elioenai: Odovia et Eliasib et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani, septem.
