Mosaico decorativo

1. ὁ ποιῶν ἔλεος δανιεῖ τῷ πλησίον καὶ ὁ ἐπισχύων τῇ χειρὶ αὐτοῦ τηρεῖ ἐντολάς

1. Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat.

2. δάνεισον τῷ πλησίον ἐν καιρῷ χρείας αὐτοῦ καὶ πάλιν ἀπόδος τῷ πλησίον εἰς τὸν καιρόν

2. Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo.

3. στερέωσον λόγον καὶ πιστώθητι μετ’ αὐτοῦ καὶ ἐν παντὶ καιρῷ εὑρήσεις τὴν χρείαν σου

3. Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.

4. πολλοὶ ὡς εὕρεμα ἐνόμισαν δάνος καὶ παρέσχον κόπον τοῖς βοηθήσασιν αὐτοῖς

4. Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.

5. ἕως οὗ λάβῃ καταφιλήσει χεῖρας αὐτοῦ καὶ ἐπὶ τῶν χρημάτων τοῦ πλησίον ταπεινώσει φωνήν καὶ ἐν καιρῷ ἀποδόσεως παρελκύσει χρόνον καὶ ἀποδώσει λόγους ἀκηδίας καὶ τὸν καιρὸν αἰτιάσεται

5. Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam:

6. ἐὰν ἰσχύσῃ μόλις κομίσεται τὸ ἥμισυ καὶ λογιεῖται αὐτὸ ὡς εὕρεμα εἰ δὲ μή ἀπεστέρησεν αὐτὸν τῶν χρημάτων αὐτοῦ καὶ ἐκτήσατο αὐτὸν ἐχθρὸν δωρεάν κατάρας καὶ λοιδορίας ἀποδώσει αὐτῷ καὶ ἀντὶ δόξης ἀποδώσει αὐτῷ ἀτιμίαν

6. et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur.

7. πολλοὶ οὐ χάριν πονηρίας ἀπέστρεψαν ἀποστερηθῆναι δωρεὰν εὐλαβήθησαν

7. Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem:

8. πλὴν ἐπὶ ταπεινῷ μακροθύμησον καὶ ἐπ’ ἐλεημοσύνῃ μὴ παρελκύσῃς αὐτόν

8. sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis:

9. χάριν ἐντολῆς ἀντιλαβοῦ πένητος καὶ κατὰ τὴν ἔνδειαν αὐτοῦ μὴ ἀποστρέψῃς αὐτὸν κενόν

9. et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.

10. ἀπόλεσον ἀργύριον δι’ ἀδελφὸν καὶ φίλον καὶ μὴ ἰωθήτω ὑπὸ τὸν λίθον εἰς ἀπώλειαν

10. Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.

11. θὲς τὸν θησαυρόν σου κατ’ ἐντολὰς ὑψίστου καὶ λυσιτελήσει σοι μᾶλλον ἢ τὸ χρυσίον

11. Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum.

12. σύγκλεισον ἐλεημοσύνην ἐν τοῖς ταμιείοις σου καὶ αὕτη ἐξελεῖταί σε ἐκ πάσης κακώσεως

12. Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.

13. ὑπὲρ ἀσπίδα κράτους καὶ ὑπὲρ δόρυ ὁλκῆς κατέναντι ἐχθροῦ πολεμήσει ὑπὲρ σοῦ

13. Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.

14. ἀνὴρ ἀγαθὸς ἐγγυήσεται τὸν πλησίον καὶ ὁ ἀπολωλεκὼς αἰσχύνην ἐγκαταλείψει αὐτόν

14. Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.

15. χάριτας ἐγγύου μὴ ἐπιλάθῃ ἔδωκεν γὰρ τὴν ψυχὴν αὐτοῦ ὑπὲρ σοῦ

15. Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo.

16. ἀγαθὰ ἐγγύου ἀνατρέψει ἁμαρτωλός καὶ ἀχάριστος ἐν διανοίᾳ ἐγκαταλείψει ῥυσάμενον

16. Super scutum potentis

17. ἐγγύη πολλοὺς ἀπώλεσεν κατευθύνοντας καὶ ἐσάλευσεν αὐτοὺς ὡς κῦμα θαλάσσης

17. et super lanceam

18. ἄνδρας δυνατοὺς ἀπῴκισεν καὶ ἐπλανήθησαν ἐν ἔθνεσιν ἀλλοτρίοις

18. adversus inimicum tuum pugnabit.

19. ἁμαρτωλὸς ἐμπεσὼν εἰς ἐγγύην καὶ διώκων ἐργολαβίας ἐμπεσεῖται εἰς κρίσεις

19. Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.

20. ἀντιλαβοῦ τοῦ πλησίον κατὰ δύναμίν σου καὶ πρόσεχε σεαυτῷ μὴ ἐμπέσῃς

20. Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.

21. ἀρχὴ ζωῆς ὕδωρ καὶ ἄρτος καὶ ἱμάτιον καὶ οἶκος καλύπτων ἀσχημοσύνην

21. Repromissorem fugit peccator et immundus.

22. κρείσσων βίος πτωχοῦ ὑπὸ σκέπην δοκῶν ἢ ἐδέσματα λαμπρὰ ἐν ἀλλοτρίοις

22. Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se.

23. ἐπὶ μικρῷ καὶ μεγάλῳ εὐδοκίαν ἔχε καὶ ὀνειδισμὸν παροικίας οὐ μὴ ἀκούσῃς

23. Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.

24. ζωὴ πονηρὰ ἐξ οἰκίας εἰς οἰκίαν καὶ οὗ παροικήσεις οὐκ ἀνοίξεις στόμα

24. Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.

25. ξενιεῖς καὶ ποτιεῖς εἰς ἀχάριστα καὶ πρὸς ἐπὶ τούτοις πικρὰ ἀκούσῃ

25. Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.

26. πάρελθε πάροικε κόσμησον τράπεζαν καὶ εἴ τι ἐν τῇ χειρί σου ψώμισόν με

26. Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium.

27. ἔξελθε πάροικε ἀπὸ προσώπου δόξης ἐπεξένωταί μοι ὁ ἀδελφός χρεία τῆς οἰκίας

27. Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.

28. βαρέα ταῦτα ἀνθρώπῳ ἔχοντι φρόνησιν ἐπιτίμησις οἰκίας καὶ ὀνειδισμὸς δανειστοῦ

28. Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.

29.

29. Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.

30.

30. Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.

31.

31. Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os.

32.

32. Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet:

33.

33. transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros.

34.

34. Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.

35.

35. Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.