Evangelium secundum Lucam, 21
1. respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
2. vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo
3. et dixit vere dico vobis quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit
4. nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei hæc autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
5. et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
6. hæc quæ videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
7. interrogaverunt autem illum dicentes præceptor quando hæc erunt et quod signum cum fieri incipient
8. qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
9. cum autem audieritis prœlia et seditiones nolite terreri oportet primum hæc fieri sed non statim finis
10. tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
11. terræmotus magni erunt per loca et pestilentiæ et fames terroresque de cælo et signa magna erunt
12. sed ante hæc omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et præsides propter nomen meum
13. continget autem vobis in testimonium
14. ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis
15. ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
16. trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
17. et eritis odio omnibus propter nomen meum
18. et capillus de capite vestro non peribit
19. in patientia vestra possidebitis animas vestras
20. cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio ejus
21. tunc qui in Judæa sunt fugiant in montes et qui in medio ejus discedant et qui in regionibus non intrent in eam
22. quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quæ scripta sunt
23. væ autem prægnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
24. et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
25. et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum
26. arescentibus hominibus præ timore et expectatione quæ supervenient universo orbi nam virtutes cælorum movebuntur
27. et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate
28. his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
29. et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
30. cum producunt jam ex se fructum scitis quoniam prope est æstas
31. ita et vos cum videritis hæc fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
32. amen dico vobis quia non præteribit generatio hæc donec omnia fiant
33. cælum et terra transibunt verba autem mea non transient
34. adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis hujus vitæ et superveniat in vos repentina dies illa
35. tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ
36. vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt et stare ante Filium hominis
37. erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
38. et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum