Znaleziono 1992 Wyniki dla: Deus Nobiscum
Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus ; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. (Liber Isaiae 50, 7)
Ecce Dominus Deus auxiliator meus ; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur ; tinea comedet eos. (Liber Isaiae 50, 9)
Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. (Liber Isaiae 51, 15)
Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ: non adjicies ut bibas illum ultra. (Liber Isaiae 51, 22)
Quia hæc dicit Dominus Deus: In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. (Liber Isaiae 52, 4)
Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem ; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! (Liber Isaiae 52, 7)
Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis ; præcedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël. (Liber Isaiae 52, 12)
Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur. (Liber Isaiae 54, 5)
Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus. (Liber Isaiae 54, 6)
Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus. (Liber Isaiae 56, 8)
Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. (Liber Isaiae 57, 21)
Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus. (Liber Isaiae 59, 12)