Mosaico decorativo

Encontrados 1992 resultados para: Deus Nobiscum

  • Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus ; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. (Liber Isaiae 50, 7)

  • Ecce Dominus Deus auxiliator meus ; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur ; tinea comedet eos. (Liber Isaiae 50, 9)

  • Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. (Liber Isaiae 51, 15)

  • Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ: non adjicies ut bibas illum ultra. (Liber Isaiae 51, 22)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus: In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. (Liber Isaiae 52, 4)

  • Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem ; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! (Liber Isaiae 52, 7)

  • Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis ; præcedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël. (Liber Isaiae 52, 12)

  • Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur. (Liber Isaiae 54, 5)

  • Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus. (Liber Isaiae 54, 6)

  • Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus. (Liber Isaiae 56, 8)

  • Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. (Liber Isaiae 57, 21)

  • Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus. (Liber Isaiae 59, 12)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina