1. facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios ejus ac majores natu Israël dixitque ad Aaron

2. tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino

3. et ad filios Israël loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum

4. bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis

5. tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo

6. ait Moses iste est sermo quem præcepit Dominus facite et apparebit vobis gloria ejus

7. dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut præcepit Dominus

8. statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo

9. cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim ejus

10. adipemque et renunculos ac reticulum jecoris quæ sunt pro peccato adolevit super altare sicut præceperat Dominus Mosi

11. carnes vero et pellem ejus extra castra conbusit igni

12. immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus quem fudit per altaris circuitum

13. ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quæ omnia super altare cremavit igni

14. lotis prius aqua intestinis et pedibus

15. et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari

16. fecit holocaustum

17. addens in sacrificio libamenta quæ pariter offeruntur et adolens ea super altare absque cærimoniis holocausti matutini

18. immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu

19. adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum jecoris

20. posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari

21. pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut præceperat Moses

22. et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit

23. ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini

24. et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbæ laudaverunt Dominum ruentes in facies suas





“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina