1. ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum

2. prædixi et prædico ut præsens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam

3. an experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis

4. nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis

5. vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Jesus in vobis est nisi forte reprobi estis

6. spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi

7. oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus

8. non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate

9. gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem

10. ideo hæc absens scribo ut non præsens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in ædificationem et non in destructionem

11. de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum

12. salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes

13. gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen





“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina