Mosaico decorativo

1. dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum

1. Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Loquere ad sacer dotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,

2. nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque

2. nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia, fratre quoque

3. et sorore virgine quæ non est nupta viro

3. et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur.

4. sed nec in principe populi sui contaminabitur

4. Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur.

5. non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras

5. Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras.

6. sancti erunt Deo suo et non polluent nomen ejus incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt

6. Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt.

7. scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quæ repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo

7. Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo.

8. et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos

8. Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.

9. sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur

9. Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur.

10. pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cujus caput fusum est unctionis oleum et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet

10. Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet

11. et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur

11. et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur.

12. nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est ego Dominus

12. Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.

13. virginem ducet uxorem

13. Virginem ducet uxorem;

14. viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo

14. viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem.

15. ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ quia ego Dominus qui sanctifico eum

15. Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum”.

16. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

16. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

17. loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo

17. “Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui;

18. nec accedet ad ministerium ejus si cæcus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso

18. quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis,

19. si fracto pede si manu

19. si fracto pede vel manu,

20. si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si jugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus

20. si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos.

21. omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo

21. Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui.

22. vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario

22. Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis.

23. ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos

23. Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea”.

24. locutus est ergo Moses ad Aaron et filios ejus et ad omnem Israël cuncta quæ sibi fuerant imperata

24. Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.