Mosaico decorativo

1. constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo omnes enim majores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda

1. Constituerunt autem habita tores Ierusalem Ochoziam fi lium eius minimum regem pro eo; omnes enim maiores natu interfecerat turba, quae irruerat cum Arabibus in castra. Regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iudae.

2. filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Otholia filia Amri

2. Filius viginti duo annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri.

3. sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim ejus inpulit eum ut impie ageret

3. Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab; mater enim eius impulit eum, ut impie ageret.

4. fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum ejus

4. Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius.

5. ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Joram filio Ahab rege Israël in bellum contra Azaël regem Syriæ in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Joram

5. Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; vulneraveruntque Syri Ioram.

6. qui reversus est ut curaretur in Hiezraël multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Ahab in Hiezraël ægrotantem

6. Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel a plagis, quas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit, ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel aegrotantem.

7. voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Joram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab

7. Voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam, ut veniret ad Ioram et, cum venisset, egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus, ut deleret domum Achab.

8. cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Juda et filios fratrum Ochoziæ qui ministrabant ei et interfecit illos

8. Cum ergo iudicium faceret Iehu in domum Achab, invenit principes Iudae et filios fratrum Ochoziae, qui ministrabant ei, et interfecit illos.

9. ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod esset filius Josaphat qui quæsierat Dominum in toto corde suo nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziæ

9. Ipsumque perquisivit Ochoziam, et comprehenderunt eum latentem in Samaria; adductumque ad se Iehu occidit. Et sepelierunt eum, eo quod dicebant eum esse filium Iosaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde suo. Nec erat aliquis de stirpe Ochoziae, qui posset regnare.

10. siquidem Otholia mater ejus videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram

10. Athalia autem mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Iudae.

11. porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Josabeth autem quæ absconderat eum erat filia regis Joram uxor Jojadæ pontificis soror Ochoziæ et idcirco Otholia non interfecit eum

11. Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur, absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth autem, quae absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiadae pontificis, soror Ochoziae; et idcirco Athalia non interfecit eum.

12. fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Otholia super terram

12. Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.