Mosaico decorativo

1. venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini

1. Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.

2. et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe jam annus vicesimus et requievit omnis domus Israël post Dominum

2. Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post Dominum.

3. ait autem Samuhel ad universam domum Israël dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et præparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim

3. Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim”.

4. abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli

4. Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli.

5. dixit autem Samuhel congregate universum Israël in Masphat ut orem pro vobis Dominum

5. Dixit autem Samuel: “Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum”.

6. et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et jejunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino judicavitque Samuhel filios Israël in Masphat

6. Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “Peccavimus Domino”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha.

7. et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israël in Masphat et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël quod cum audissent filii Israël timuerunt a facie Philisthinorum

7. Et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israel in Maspha, et ascenderunt principes Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum

8. dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum

8. dixeruntque ad Samuel: “Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum”.

9. tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israël et exaudivit eum Dominus

9. Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus.

10. factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire prœlium contra Israël intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et cæsi sunt a filiis Israël

10. Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel.

11. egressique viri Israël de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar

11. Egressique viri Israel de Maspha persecuti sunt Philisthaeos et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar.

12. tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen ejus lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus

12. Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “Hucusque auxiliatus est nobis Dominus”.

13. et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel

13. Et humiliati sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel.

14. et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israël Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israël de manu Philisthinorum eratque pax inter Israël et Amorreum

14. Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum.

15. judicabat quoque Samuhel Israël cunctis diebus vitæ suæ

15. Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae

16. et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat et judicabat Israhelem in supradictis locis

16. et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgala et Maspha et iudicabat Israelem in supradictis locis. Revertebaturque in Rama; ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem. Aedificavit etiam ibi altare Domino.

17. revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus ejus et ibi judicabat Israhelem ædificavit etiam ibi altare Domino

17.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.