Mosaico decorativo

1. et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Jonathan conligata est animæ David et dilexit eum Jonathan quasi animam suam

1. Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam.

2. tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui

2. Tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei, ut reverteretur in domum patris sui.

3. inierunt autem Jonathan et David fœdus diligebat enim eum quasi animam suam

3. Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam.

4. nam expoliavit se Jonathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum

4. Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum.

5. egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul

5. Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul.

6. porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis lætitiæ et in sistris

6. Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris.

7. et præcinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia

7. Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”.

8. iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis ejus iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum

8. Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius iste sermo, dixitque: “Dederunt David decem milia et mihi dederunt milia; quid ei superest nisi solum regnum?”.

9. non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps

9. Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps.

10. post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suæ David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam

10. Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul, et vaticinabatur in medio domus suae; David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies, tenebatque Saul lanceam.

11. et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie ejus secundo

11. Et sustulit eam putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie eius secundo.

12. et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset

12. Et timuit Saul David, eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset.

13. amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi

13. Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros; et egrediebatur et intrabat in conspectu populi.

14. in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo

14. In omnibus quoque viis suis David prospere agebat, et Dominus erat cum eo.

15. vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et cœpit cavere eum

15. Vidit itaque Saul quod prospere ageret nimis et coepit pavere eum;

16. omnis autem Israël et Juda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos

16. omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos.

17. dixit autem Saul ad David ecce filia mea major Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et prœliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum

17. Dixit autem Saul ad David: “Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini”. Saul autem reputabat dicens: “Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum”.

18. ait autem David ad Saul quis ego sum aut quæ est vita mea aut cognatio patris mei in Israël ut fiam gener regis

18. Ait autem David ad Saul: “Quis ego sum, aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis?”.

19. factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitæ uxor

19. Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadriel Molathitae uxor.

20. dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei

20. Dilexit autem Michol filia Saul altera David, et nuntiatum est Saul, et placuit ei;

21. dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie

21. dixitque Saul: “Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum”. Dixit ergo Saul ad David altera vice: “Gener meus eris hodie”.

22. et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi ejus diligunt te nunc ergo esto gener regis

22. Et mandavit Saul servis suis: “Loquimini ad David secreto dicentes: “Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt te; nunc ergo esto gener regis””.

23. et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis

23. Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec, et ait David: “Num parum vobis videtur generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis”.

24. et renuntiaverunt servi Saul dicentes hujuscemodi verba locutus est David

24. Et renuntiaverunt servi Saul dicentes: “Huiuscemodi verba locutus est David”.

25. dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum præputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum

25. Dixit autem Saul: “Sic loquimini ad David: “Non habet necesse rex sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis””. Porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum.

26. cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis

26. Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.

27. et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit præputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener ejus dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem

27. Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem.

28. et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum

28. Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum.

29. et Saul magis cœpit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus

29. Et Saul magis coepit timere David; factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.

30. et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen ejus nimis

30. Et egressi sunt principes Philisthinorum; et, quotiescumque egrediebantur, prospere agebat David magis quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.