Mosaico decorativo

1. et nunc Israël audi præcepta et judicia quæ ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis

1. Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis.

2. non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis

2. Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis.

3. oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri

3. Oculi vestri viderunt omnia, quae fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri;

4. vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in præsentem diem

4. vos autem, qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem.

5. scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis

5. En docui vos praecepta atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, ut faceretis ea in terra, quam possessuri estis,

6. et observabitis et implebitis opere hæc est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa præcepta hæc dicant en populus sapiens et intellegens gens magna

6. et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”.

7. nec est alia natio tam grandis quæ habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris

7. Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris?

8. quæ est enim alia gens sic inclita ut habeat cærimonias justaque judicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros

8. Et quae est alia gens sic inclita, ut habeat praecepta iustaque iudicia, sicut est universa lex haec, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?

9. custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ docebis ea filios ac nepotes tuos

9. Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos

10. diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos

10. die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos”.

11. et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad cælum erantque in eo tenebræ nubes et caligo

11. Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo.

12. locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum ejus audistis et formam penitus non vidistis

12. Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis.

13. et ostendit vobis pactum suum quod præcepit ut faceretis et decem verba quæ scripsit in duabus tabulis lapideis

13. Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis.

14. mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cærimonias et judicia quæ facere deberetis in terra quam possessuri estis

14. Mihique mandavit in illo tempore, ut docerem vos praecepta et iudicia, quae facere deberetis in terra, quam possessuri estis.

15. custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis

15. Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis;

16. ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminæ

16. ne forte corrupti faciatis vobis sculptam similitudinem, imaginem masculi vel feminae,

17. similitudinem omnium jumentorum quæ sunt super terram vel avium sub cælo volantium

17. similitudinem omnium iumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium

18. atque reptilium quæ moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis

18. atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium, qui sub terra morantur in aquis;

19. ne forte oculis elevatis ad cælum videas solem et lunam et omnia astra cæli et errore deceptus adores ea et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cælo sunt

19. et ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et astra, omnem exercitum caeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae attribuit Dominus Deus tuus cunctis gentibus, quae sub caelo sunt.

20. vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Ægypti ut haberet populum hereditarium sicut est in præsenti die

20. Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die.

21. iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et juravit ut non transirem Jordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis

21. Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit, ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi in haereditatem.

22. ecce morior in hac humo non transibo Jordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam

22. Ecce morior in hac humo, non transibo Iordanem; vos transibitis et possidebitis terram egregiam hanc.

23. cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quæ fieri Dominus prohibuit

23. Cavete, ne quando obliviscamini pacti Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et faciatis vobis sculptam similitudinem omnium, quae fieri Dominus Deus tuus prohibuit;

24. quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus æmulator

24. quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.

25. si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis

25. Si genueris filios ac nepotes, et morati fueritis in terra corruptique feceritis aliquam similitudinem sculptam patrantes malum coram Domino Deo tuo, ut eum ad iracundiam provocetis,

26. testes invoco hodie cælum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Jordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus

26. testes invoco contra vos hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam, transito Iordane, possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus

27. atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus

27. atque disperget in gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.

28. ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur

28. Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi, qui non vident nec audiunt nec comedunt nec odorantur.

29. cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quæsieris et tota tribulatione animæ tuæ

29. Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima tua.

30. postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem ejus

30. Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius;

31. quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo juravit patribus tuis

31. quia Deus misericors Dominus Deus tuus est, non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis.

32. interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo cæli usque ad summum ejus si facta est aliquando hujuscemodi res aut umquam cognitum est

32. Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est,

33. ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixisti

33. num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti?

34. si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto videntibus oculis tuis

34. Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis?

35. ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius præter unum

35. Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum.

36. de cælo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis

36. De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis,

37. quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto

37. quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te vultu suo in virtute sua magna ex Aegypto,

38. ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in præsenti die

38. ut expelleret nationes maiores et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in praesenti die.

39. scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deorsum et non sit alius

39. Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius.

40. custodi præcepta ejus atque mandata quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

40. Custodi praecepta eius atque mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi”.

41. tunc separavit Moses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam

41. Tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam,

42. ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam urbium possit evadere

42. ut confugiat ad eas, qui occiderit nolens proximum suum, nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere et vivat:

43. Bosor in solitudine quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quæ est in tribu Gad et Golam in Basan quæ est in tribu Manasse

43. Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse.

44. ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israël

44. Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel;

45. et hæc testimonia et cærimoniæ atque judicia quæ locutus est ad filios Israël quando egressi sunt de Ægypto

45. haec testimonia et praecepta atque iudicia, quae locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de Aegypto,

46. trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israël egressi ex Ægypto

46. trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon regis Amorraei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii Israel egressi ex Aegypto.

47. possederunt terram ejus et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Jordanem ad solis ortum

47. Et possederunt terram eius et terram Og regis Basan, duorum regum Amorraeorum, qui erant trans Iordanem ad solis ortum,

48. ab Arœr quæ sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon

48. ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est Hermon,

49. omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga

49. omnem Arabam trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Arabae et usque ad radices montis Phasga.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.