Mosaico decorativo

1. cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum

1. Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum.

2. centurionis autem cujusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus

2. Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus.

3. et cum audisset de Jesu misit ad eum seniores Judæorum rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus

3. Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.

4. at illi cum venissent ad Jesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi præstes

4. At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: “Dignus est, ut hoc illi praestes:

5. diligit enim gentem nostram et synagogam ipse ædificavit nobis

5. diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis”.

6. Jesus autem ibat cum illis et cum jam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres

6. Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres,

7. propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus

7. propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus.

8. nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

8. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”.

9. quo audito Jesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israël tantam fidem inveni

9. Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni!”.

10. et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum

10. Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.

11. et factum est deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim et ibant cum illo discipuli ejus et turba copiosa

11. Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa.

12. cum autem adpropinquaret portæ civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suæ et hæc vidua erat et turba civitatis multa cum illa

12. Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.

13. quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere

13. Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: “Noli flere!”.

14. et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge

14. Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “Adulescens, tibi dico: Surge!”.

15. et resedit qui erat mortuus et cœpit loqui et dedit illum matri suæ

15. Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae.

16. accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam

16. Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “Propheta magnus surrexit in nobis” et: “Deus visitavit plebem suam”.

17. et exiit hic sermo in universam Judæam de eo et omnem circa regionem

17. Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem.

18. et nuntiaverunt Johanni discipuli ejus de omnibus his

18. Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.

19. et convocavit duos de discipulis suis Johannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

19. Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?”.

20. cum autem venissent ad eum viri dixerunt Johannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

20. Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?””.

21. in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et cæcis multis donavit visum

21. In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum.

22. et respondens dixit illis euntes nuntiate Johanni quæ vidistis et audistis quia cæci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

22. Et respondens dixit illis: “Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;

23. et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me

23. et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me”.

24. et cum discessissent nuntii Johannis cœpit dicere de Johanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri

24. Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?

25. sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt

25. Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

26. sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam

26. Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam.

27. hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam ante te

27. Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”.

28. dico enim vobis major inter natos mulierum propheta Johanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei major est illo

28. Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.

29. et omnis populus audiens et publicani justificaverunt Deum baptizati baptismo Johannis

29. Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis;

30. Pharisæi autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo

30. pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

31. cui ergo similes dicam homines generationis hujus et cui similes sunt

31. Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?

32. similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis

32. Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: “Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!”.

33. venit enim Johannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis dæmonium habet

33. Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”;

34. venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum

34. venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”.

35. et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis

35. Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis”.

36. rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisæi discubuit

36. Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.

37. et ecce mulier quæ erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisæi adtulit alabastrum unguenti

37. Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;

38. et stans retro secus pedes ejus lacrimis cœpit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento unguebat

38. et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.

39. videns autem Pharisæus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quæ et qualis mulier quæ tangit eum quia peccatrix est

39. Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est”.

40. et respondens Jesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic

40. Et respondens Iesus dixit ad illum: “Simon, habeo tibi aliquid dicere”. At ille ait: “Magister, dic”.

41. duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta

41. “Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.

42. non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget

42. Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum?”.

43. respondens Simon dixit æstimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte judicasti

43. Respondens Simon dixit: “Aestimo quia is, cui plus donavit”. At ille dixit ei: “Recte iudicasti”.

44. et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti hæc autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit

44. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit.

45. osculum mihi non dedisti hæc autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos

45. Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.

46. oleo caput meum non unxisti hæc autem unguento unxit pedes meos

46. Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos.

47. propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit

47. Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit”.

48. dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata

48. Dixit autem ad illam: “Remissa sunt peccata tua”.

49. et cœperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit

49. Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?”.

50. dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

50. Dixit autem ad mulierem: “Fides tua te salvam fecit; vade in pace!”.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.