Mosaico decorativo

1. dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere

1. Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,

2. dicens judex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur

2. dicens: “Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur.

3. vidua autem quædam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo

3. Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: “Vindica me de adversario meo”.

4. et nolebat per multum tempus post hæc autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor

4. Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: “Etsi Deum non timeo nec hominem revereor,

5. tamen quia molesta est mihi hæc vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me

5. tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me””.

6. ait autem Dominus audite quid judex iniquitatis dicit

6. Ait autem Dominus: “Audite quid iudex iniquitatis dicit;

7. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

7. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?

8. dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra

8. Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?”.

9. dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi et aspernabantur ceteros parabolam istam

9. Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam:

10. duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisæus et alter publicanus

10. “Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus.

11. Pharisæus stans hæc apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus

11. Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus;

12. jejuno bis in sabbato decimas do omnium quæ possideo

12. ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo”.

13. et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad cælum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori

13. Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi peccatori”.

14. dico vobis descendit hic justificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

14. Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur”.

15. adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos

15. Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos.

16. Jesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei

16. Iesus autem convocans illos dixit: “Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei.

17. amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud

17. Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud”.

18. et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam æternam possidebo

18. Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?”.

19. dixit autem ei Jesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus

19. Dixit autem ei Iesus: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.

20. mandata nosti non occides non mœchaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem

20. Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem”.

21. qui ait hæc omnia custodivi a juventute mea

21. Qui ait: “Haec omnia custodivi a iuventute”.

22. quo audito Jesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quæcumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo et veni sequere me

22. Quo audito, Iesus ait ei: “Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me”.

23. his ille auditis contristatus est quia dives erat valde

23. His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde.

24. videns autem illum Jesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt

24. Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant.

25. facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

25. Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei”.

26. et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri

26. Et dixerunt, qui audiebant: “Et quis potest salvus fieri?”.

27. ait illis quæ inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum

27. Ait autem illis: “Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum”.

28. ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

28. Ait autem Petrus: “Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te”.

29. qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei

29. Qui dixit eis: “Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei,

30. et non recipiat multo plura in hoc tempore et in sæculo venturo vitam æternam

30. et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam”.

31. adsumpsit autem Jesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis

31. Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:

32. tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur

32. tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur;

33. et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget

33. et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget”.

34. et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quæ dicebantur

34. Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur.

35. factum est autem cum adpropinquaret Hiericho cæcus quidam sedebat secus viam mendicans

35. Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans.

36. et cum audiret turbam prætereuntem interrogabat quid hoc esset

36. Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.

37. dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret

37. Dixerunt autem ei: “Iesus Nazarenus transit”.

38. et clamavit dicens Jesu Fili David miserere mei

38. Et clamavit dicens: “Iesu, fili David, miserere mei!”.

39. et qui præibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei

39. Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”.

40. stans autem Jesus jussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum

40. Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum:

41. dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam

41. “Quid tibi vis faciam?”. At ille dixit: “Domine, ut videam”.

42. et Jesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit

42. Et Iesus dixit illi: “Respice! Fides tua te salvum fecit”. 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

43. et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo

43.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.