Mosaico decorativo

1. Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis dæmoniorum

1. Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,

2. in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam

2. in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam,

3. prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem

3. prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.

4. quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur

4. Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;

5. sanctificatur enim per verbum Dei et orationem

5. sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.

6. hæc proponens fratribus bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei et bonæ doctrinæ quam adsecutus es

6. Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es;

7. ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem

7. profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem;

8. nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitæ quæ nunc est et futuræ

8. nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.

9. fidelis sermo et omni acceptione dignus

9. Fidelis sermo et omni acceptione dignus:

10. in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium

10. in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium.

11. præcipe hæc et doce

11. Praecipe haec et doce.

12. nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate

12. Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.

13. dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinæ

13. Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae.

14. noli neglegere gratiam quæ in te est quæ data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii

14. Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii.

15. hæc meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus

15. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus.

16. adtende tibi et doctrinæ insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt

16. Attende tibi et doctrinae; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.