Mosaico decorativo

1. Petrus autem et Johannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam

1. Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam.

2. et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ bajulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab intrœuntibus in templum

2. Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum;

3. is cum vidisset Petrum et Johannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet

3. is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.

4. intuens autem in eum Petrus cum Johanne dixit respice in nos

4. Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: “Respice in nos”.

5. at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis

5. At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.

6. Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula

6. Petrus autem dixit: “Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula!”.

7. et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ

7. Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali,

8. et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum

8. et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum.

9. et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum

9. Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum;

10. cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi

10. cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.

11. cum teneret autem Petrum et Johannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes

11. Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.

12. videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitæ quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare

12. Videns autem Petrus respondit ad populum: “Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?

13. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati judicante illo dimitti

13. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti;

14. vos autem sanctum et justum negastis et petistis virum homicidam donari vobis

14. vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis,

15. auctorem vero vitæ interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cujus nos testes sumus

15. ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.

16. et in fide nominis ejus hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen ejus et fides quæ per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum

16. Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum.

17. et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri

17. Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.

18. Deus autem quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic

18.

19. pænitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata

19. Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata,

20. ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui prædicatus est vobis Jesum Christum

20. ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum,

21. quem oportet cælum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum

21. quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum prophetarum.

22. Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis

22. Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.

23. erit autem omnis anima quæ non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe

23. Erit autem: omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”.

24. et omnes prophetæ a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos

24. Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos.

25. vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ

25. Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”.

26. vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua

26. Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris”.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.