Fondare 139 Risultati per: virtutem Dei scientia

  • non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquæ maris operientes (Liber Isaiae 11, 9)

  • et erit fides in temporibus tuis divitiæ salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus ejus (Liber Isaiae 33, 6)

  • qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat (Liber Isaiae 40, 29)

  • et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua hæc decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et præter me non est altera (Liber Isaiae 47, 10)

  • pro eo quod laboravit anima ejus videbit et saturabitur in scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit (Liber Isaiae 53, 11)

  • et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum (Liber Isaiae 63, 6)

  • et dabo vobis pastores juxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina (Liber Ieremiae 3, 15)

  • stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis (Liber Ieremiae 10, 14)

  • idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus (Liber Ieremiae 16, 21)

  • stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio ejus nec est spiritus in eis (Liber Ieremiae 51, 17)

  • et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniæ et sub umbra Balthasar filii ejus et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum (Liber Baruch 1, 12)

  • itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quæ in ipsa sunt quam falsi dii (Liber Baruch 6, 58)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina