Fondare 54 Risultati per: vehementer

  • ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus ejus (Liber Genesis 4, 5)

  • vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terræ porro arca ferebatur super aquas (Liber Genesis 7, 18)

  • ponamque fœdus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis (Liber Genesis 17, 2)

  • et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est (Liber Genesis 26, 13)

  • interim fames omnem terram vehementer premebat (Liber Genesis 43, 1)

  • adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum (Liber Deuteronomii 9, 20)

  • sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et juravit eis et vehementer adflicti sunt (Liber Iudicum 2, 15)

  • clamaveruntque filii Israël ad Dominum nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos (Liber Iudicum 4, 3)

  • adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrei quæ est in Galaad (Liber Iudicum 10, 8)

  • adfligebat quoque eam æmula ejus et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam ejus (Liber I Samuelis 1, 6)

  • totumque pondus prœlii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis (Liber I Samuelis 31, 3)

  • timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere (Liber II Regum 10, 4)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina