Fondare 147 Risultati per: tantum

  • et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa (Liber II Regum 3, 25)

  • reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israël obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo (Liber II Regum 5, 15)

  • et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino (Liber II Regum 6, 33)

  • surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes (Liber II Regum 7, 7)

  • respondit autem unus servorum ejus tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus (Liber II Regum 7, 13)

  • nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis (Liber II Regum 14, 4)

  • verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum (Liber II Regum 23, 9)

  • quis ergo poterit prævalere ut ædificet ei dignam domum si cælum et cæli cælorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei ædificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo (Liber II Paralipomenon 2, 6)

  • sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te (Liber II Paralipomenon 6, 19)

  • et roboraverunt regnum Juda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus (Liber II Paralipomenon 11, 17)

  • ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum (Liber Nehemiae 4, 23)

  • rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es præ cunctis Judæis (Liber Esther 4, 13)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina