Fondare 54 Risultati per: spes

  • sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit (Liber Proverbiorum 24, 14)

  • et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est (Liber Sapientiae 3, 4)

  • sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt (Liber Sapientiae 3, 11)

  • quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis (Liber Sapientiae 5, 15)

  • infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquæ (Liber Sapientiae 13, 10)

  • sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata (Liber Sapientiae 14, 6)

  • cinis est cor ejus et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius (Liber Sapientiae 15, 10)

  • in me gratia omnis vitæ et veritatis in me omnis spes vitæ et virtutis (Liber Ecclesiasticus 24, 25)

  • vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes (Liber Ecclesiasticus 34, 1)

  • spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se (Liber Ecclesiasticus 34, 15)

  • qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes ejus (Liber Ecclesiasticus 34, 16)

  • et dicet habitator insulæ hujus in die illa ecce hæc erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos (Liber Isaiae 20, 6)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina