Fondare 224 Risultati per: sine amore

  • et ad filios Israël loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum (Liber Leviticus 9, 3)

  • sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede juxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes (Liber Deuteronomii 12, 15)

  • gens absque consilio est et sine prudentia (Liber Deuteronomii 32, 28)

  • dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere (Liber I Samuelis 15, 16)

  • et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut majus esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade (Liber II Samuelis 13, 15)

  • de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore (Liber I Regum 11, 2)

  • numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam (Liber II Regum 18, 25)

  • transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris (Liber Thobis 6, 22)

  • qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt (Liber Iudith 1, 11)

  • ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit (Liber Iudith 5, 16)

  • quis iste est qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnæ (Liber Iudith 5, 27)

  • ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse (Liber Iudith 7, 9)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina