Fondare 861 Risultati per: quasi

  • inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare (Liber Iudicum 14, 6)

  • quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis præparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum (Liber Iudicum 16, 12)

  • adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis (Liber Iudicum 17, 11)

  • egressi sunt itaque omnes filii Israël et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha (Liber Iudicum 20, 1)

  • stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum (Liber Iudicum 20, 8)

  • convenitque universus Israël ad civitatem quasi unus homo eadem mente unoque consilio (Liber Iudicum 20, 11)

  • putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte simulantes iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent (Liber Iudicum 20, 32)

  • et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere Beniamin quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem et flammas in sublime ferri (Liber Iudicum 20, 40)

  • collegit ergo in agro usque ad vesperam et quæ collegerat virga cædens et excutiens invenit hordei quasi œphi mensuram id est tres modios (Liber Ruth 2, 17)

  • ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et mæroris mei locuta sum usque in præsens (Liber I Samuelis 1, 16)

  • et instruxerunt aciem contra Israël inito autem certamine terga vertit Israël Philistheis et cæsa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum (Liber I Samuelis 4, 2)

  • adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum ejus introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant enim quasi triginta viri (Liber I Samuelis 9, 22)


“É difícil tornar-se santo. Difícil, mas não impossível. A estrada da perfeição é longa, tão longa quanto a vida de cada um. O consolo é o repouso no decorrer do caminho. Mas, apenas restauradas as forças, é necessário levantar-se rapidamente e retomar a viagem!” São Padre Pio de Pietrelcina