Fondare 1200 Risultati per: promissionem Dei ingressus in terram promissam
cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem (Actus Apostolorum 27, 39)
centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri jussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire (Actus Apostolorum 27, 43)
et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quæ de navi essent et sic factum est ut omnes animæ evaderent ad terram (Actus Apostolorum 27, 44)
verbum enim consummans et brevians in æquitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram (Epistula ad Romanos 9, 28)
sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terræ verba eorum (Epistula ad Romanos 10, 18)
hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem (Epistula ad Galatas 3, 17)
nam si ex lege hereditas jam non ex repromissione Abrahæ autem per promissionem donavit Deus (Epistula ad Galatas 3, 18)
si autem vos Christi ergo Abrahæ semen estis secundum promissionem heredes (Epistula ad Galatas 3, 29)
ut bene sit tibi et sis longevus super terram (Epistula ad Ephesios 6, 3)
quæ sursum sunt sapite non quæ supra terram (Epistula ad Colossenses 3, 2)
mortificate ergo membra vestra quæ sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quæ est simulacrorum servitus (Epistula ad Colossenses 3, 5)
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitæ quæ nunc est et futuræ (Epistula I ad Timotheum 4, 8)