Fondare 1200 Risultati per: promissionem Dei ingressus in terram promissam
et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat dæmonium jam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis (Evangelium secundum Lucam 8, 27)
et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisæus ut pranderet apud se et ingressus recubuit (Evangelium secundum Lucam 11, 37)
ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur (Evangelium secundum Lucam 12, 49)
putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
dixit autem ad cultorem vineæ ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat (Evangelium secundum Lucam 13, 7)
neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat (Evangelium secundum Lucam 14, 35)
facilius est autem cælum et terram præterire quam de lege unum apicem cadere (Evangelium secundum Lucam 16, 17)
et ingressus perambulabat Hiericho (Evangelium secundum Lucam 19, 1)
ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ (Evangelium secundum Lucam 19, 44)
et ingressus in templum cœpit eicere vendentes in illo et ementes (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
væ autem prægnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic (Evangelium secundum Lucam 21, 23)
et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram (Evangelium secundum Lucam 22, 44)