Fondare 82 Risultati per: pariter

  • et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenæ pariter circumcisi sunt (Liber Genesis 17, 27)

  • cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis (Liber Genesis 19, 15)

  • dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter (Liber Genesis 22, 8)

  • initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum (Liber Genesis 24, 54)

  • Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam (Liber Genesis 34, 26)

  • si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria (Liber Genesis 43, 4)

  • primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt (Liber Genesis 44, 14)

  • et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantæque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est (Liber Exodus 9, 24)

  • tollensque se angelus Dei qui præcedebat castra Israël abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum (Liber Exodus 14, 19)

  • quæ junctæ erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos (Liber Exodus 36, 29)

  • addens in sacrificio libamenta quæ pariter offeruntur et adolens ea super altare absque cærimoniis holocausti matutini (Liber Leviticus 9, 17)

  • vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens junctis sibi pariter filiis Israël et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes (Liber Numeri 11, 4)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina