Fondare 159 Risultati per: noli
in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus ejus non eris curiosus (Liber Ecclesiasticus 3, 24)
noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii (Liber Ecclesiasticus 4, 32)
noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis (Liber Ecclesiasticus 4, 34)
noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi (Liber Ecclesiasticus 4, 35)
noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis (Liber Ecclesiasticus 5, 1)
de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ (Liber Ecclesiasticus 5, 10)
noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis (Liber Ecclesiasticus 6, 1)
noli facere mala et non te adprehendent (Liber Ecclesiasticus 7, 1)
noli quærere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris (Liber Ecclesiasticus 7, 4)
non te justifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens (Liber Ecclesiasticus 7, 5)
noli quærere fieri judex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua (Liber Ecclesiasticus 7, 6)