Fondare 159 Risultati per: noli

  • dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est (Liber Numeri 22, 12)

  • vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas (Liber Deuteronomii 1, 21)

  • noli metuere sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis Ægyptiis (Liber Deuteronomii 7, 18)

  • et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas (Liber Deuteronomii 31, 8)

  • ecce præcipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris (Liber Iosue 1, 9)

  • noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meæ mulierem te esse virtutis (Liber Ruth 3, 11)

  • dixitque Gad propheta ad David noli manere in præsidio proficiscere et vade in terram Juda et profectus David venit in saltum Hareth (Liber I Samuelis 22, 5)

  • dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra (Liber I Samuelis 28, 13)

  • rursumque locutus est Abner ad Asaël recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum (Liber II Samuelis 2, 22)

  • quæ respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israël noli facere stultitiam hanc (Liber II Samuelis 13, 12)

  • dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei (Liber II Samuelis 13, 25)

  • tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quæ facias ei deducesque canos ejus cum sanguine ad infernum (Liber I Regum 2, 9)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina