Fondare 120 Risultati per: justitia

  • et si fuerint tres viri isti in medio ejus Nœ Danihel et Job ipsi justitia sua liberabunt animas suas ait Dominus exercituum (Prophetia Ezechielis 14, 14)

  • et Nœ et Danihel et Job fuerint in medio ejus vivo ego dicit Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas (Prophetia Ezechielis 14, 20)

  • anima quæ peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii justitia justi super eum erit et impietas impii erit super eum (Prophetia Ezechielis 18, 20)

  • omnium iniquitatum ejus quas operatus est non recordabor in justitia sua quam operatus est vivet (Prophetia Ezechielis 18, 22)

  • si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes justitiæ ejus quas fecerat non recordabuntur in prævaricatione qua prævaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur (Prophetia Ezechielis 18, 24)

  • cum enim averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur (Prophetia Ezechielis 18, 26)

  • tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui justitia justi non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et justus non poterit vivere in justitia sua in quacumque die peccaverit (Prophetia Ezechielis 33, 12)

  • etiam si dixero justo quod vita vivat et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur (Prophetia Ezechielis 33, 13)

  • cum enim recesserit justus a justitia sua feceritque iniquitatem morietur in eis (Prophetia Ezechielis 33, 18)

  • et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in justitia et judicio et in misericordia et miserationibus (Prophetia Osee 2, 19)

  • seminate vobis in justitia metite in ore misericordiæ innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos justitiam (Prophetia Osee 10, 12)

  • et revelabitur quasi aqua judicium et justitia quasi torrens fortis (Prophetia Amos 5, 24)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina