Fondare 198 Risultati per: facere

  • addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Ahoth (Liber Iudicum 4, 1)

  • adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut præceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit (Liber Iudicum 6, 27)

  • et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini (Liber Iudicum 7, 17)

  • dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian jurgantes fortiter et prope vim inferentes (Liber Iudicum 8, 1)

  • quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer (Liber Iudicum 8, 2)

  • in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum (Liber Iudicum 8, 3)

  • ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi præcidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod me vidistis facere cito facite (Liber Iudicum 9, 48)

  • qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero (Liber Iudicum 11, 35)

  • quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi præberetis auxilium et facere noluistis (Liber Iudicum 12, 2)

  • oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est (Liber Iudicum 13, 8)

  • cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset (Liber Iudicum 13, 16)

  • descendit itaque pater ejus ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium sic enim juvenes facere consuerant (Liber Iudicum 14, 10)


“Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos e de nós mesmos; e de dá-lo sorridentes e felizes, renunciando ao nosso egoísmo, à nossa alegria, ao nosso prazer e ao nosso orgulho”. São Padre Pio de Pietrelcina