Fondare 198 Risultati per: facere

  • Domine Deus tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in cælo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuæ (Liber Deuteronomii 3, 24)

  • mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cærimonias et judicia quæ facere deberetis in terra quam possessuri estis (Liber Deuteronomii 4, 14)

  • hæc sunt præcepta atque judicia quæ facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris (Liber Deuteronomii 12, 1)

  • eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus (Liber Deuteronomii 17, 15)

  • reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 19, 19)

  • ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere (Liber Deuteronomii 19, 20)

  • ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum (Liber Deuteronomii 20, 18)

  • volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectæ facere primogenitum et præferre filio odiosæ (Liber Deuteronomii 21, 16)

  • neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod præceptum est (Liber Deuteronomii 30, 13)

  • et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quæ ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quæ scripta sunt legis hujus (Liber Deuteronomii 32, 46)

  • perrexeruntque ad Josue qui tunc morabatur in castris Galgalæ et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israël ad eos atque dixerunt (Liber Iosue 9, 6)

  • addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu ejus (Liber Iudicum 3, 12)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina