Fondare 10607 Risultati per: est

  • et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terræmotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terræmotus sic magnus (Apocalypsis Ioannis 16, 18)

  • et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis iræ ejus (Apocalypsis Ioannis 16, 19)

  • et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer (Apocalypsis Ioannis 16, 21)

  • et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnæ quæ sedet super aquas multas (Apocalypsis Ioannis 17, 1)

  • et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiæ habentem capita septem et cornua decem (Apocalypsis Ioannis 17, 3)

  • et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiæ quæ portat eam quæ habet capita septem et decem cornua (Apocalypsis Ioannis 17, 7)

  • bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est (Apocalypsis Ioannis 17, 8)

  • et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt (Apocalypsis Ioannis 17, 9)

  • quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere (Apocalypsis Ioannis 17, 10)

  • et bestia quæ erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vadit (Apocalypsis Ioannis 17, 11)

  • et decem cornua quæ vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam (Apocalypsis Ioannis 17, 12)

  • hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiæ tradunt (Apocalypsis Ioannis 17, 13)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina