Fundar 10607 Resultados para: est
et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terræmotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terræmotus sic magnus (Apocalypsis Ioannis 16, 18)
et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis iræ ejus (Apocalypsis Ioannis 16, 19)
et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer (Apocalypsis Ioannis 16, 21)
et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnæ quæ sedet super aquas multas (Apocalypsis Ioannis 17, 1)
et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiæ habentem capita septem et cornua decem (Apocalypsis Ioannis 17, 3)
et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiæ quæ portat eam quæ habet capita septem et decem cornua (Apocalypsis Ioannis 17, 7)
bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est (Apocalypsis Ioannis 17, 8)
et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt (Apocalypsis Ioannis 17, 9)
quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere (Apocalypsis Ioannis 17, 10)
et bestia quæ erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vadit (Apocalypsis Ioannis 17, 11)
et decem cornua quæ vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam (Apocalypsis Ioannis 17, 12)
hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiæ tradunt (Apocalypsis Ioannis 17, 13)