Fondare 10 Risultati per: desolatam

  • ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes (Liber Iob 38, 27)

  • MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die mærore confectam (Lamentationes 1, 13)

  • DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam (Lamentationes 3, 11)

  • nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei (Liber Baruch 4, 12)

  • et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 6, 14)

  • et dedero terram inviam et desolatam eo quod prævaricatores extiterint dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 15, 8)

  • quia hæc dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quæ non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquæ multæ (Prophetia Ezechielis 26, 19)

  • cum dedero terram Ægypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 32, 15)

  • et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt (Prophetia Ezechielis 33, 29)

  • et decem cornua quæ vidisti et bestiam hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes ejus manducabunt et ipsam igni concremabunt (Apocalypsis Ioannis 17, 16)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina