Fondare 2042 Risultati per: Vocavit Deus
et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo (Prophetia Zachariae 14, 5)
numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum (Prophetia Malachiae 2, 10)
cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israël operiet autem iniquitas vestimentum ejus dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere (Prophetia Malachiae 2, 16)
laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus judicii (Prophetia Malachiae 2, 17)
ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen ejus Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus (Evangelium secundum Matthaeum 1, 23)
et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen ejus Jesum (Evangelium secundum Matthaeum 1, 25)
et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)
et procedens inde vidit alios duos fratres Jacobum Zebedæi et Johannem fratrem ejus in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos (Evangelium secundum Matthaeum 4, 21)
si autem fænum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimæ fidei (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)
nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 4)
tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me (Evangelium secundum Matthaeum 18, 32)
itaque jam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet (Evangelium secundum Matthaeum 19, 6)