Mosaico decorativo

Fondare 2042 Risultati per: Vocavit Deus

  • quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore iræ suæ et non peribimus (Prophetia Ionae 3, 9)

  • et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit (Prophetia Ionae 3, 10)

  • et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multæ miserationis et ignoscens super malitia (Prophetia Ionae 4, 2)

  • et præparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Jonæ ut esset umbra super caput ejus et protegeret eum laboraverat enim et lætatus est Jona super hedera lætitia magna (Prophetia Ionae 4, 6)

  • et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et percussit hederam et exaruit (Prophetia Ionae 4, 7)

  • audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo ejus et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo (Prophetia Michaeae 1, 2)

  • ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus (Prophetia Michaeae 7, 7)

  • et aspiciet inimica mea et operietur confusione quæ dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum (Prophetia Michaeae 7, 10)

  • quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuæ non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est (Prophetia Michaeae 7, 18)

  • Deus æmulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis (Prophetia Nahum 1, 2)

  • numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in judicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum (Prophetia Habacuc 1, 12)

  • Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit cælos gloria ejus et laudis ejus plena est terra (Prophetia Habacuc 3, 3)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina