Mosaico decorativo

Fondare 2185 Risultati per: Vir

  • quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui (Liber I Samuelis 25, 17)

  • dixitque pueris suis præcedite me ecce ego post tergum sequar vos viro autem suo Nabal non indicavit (Liber I Samuelis 25, 19)

  • cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri ejus descendebant in occursum ejus quibus et illa occurrit (Liber I Samuelis 25, 20)

  • ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti (Liber I Samuelis 25, 25)

  • et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israël ut quæreret David in deserto Ziph (Liber I Samuelis 26, 2)

  • et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israël quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum (Liber I Samuelis 26, 15)

  • et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth (Liber I Samuelis 27, 2)

  • et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri ejus vir et domus ejus David et duæ uxores ejus Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (Liber I Samuelis 27, 3)

  • et ascendit David et viri ejus et agebant prædas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Ægypti (Liber I Samuelis 27, 8)

  • et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis (Liber I Samuelis 27, 9)

  • virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos hæc fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum (Liber I Samuelis 27, 11)

  • factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut præpararentur ad bellum contra Israël dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui (Liber I Samuelis 28, 1)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina