Fondare 12722 Risultati per: Ut
vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est (Epistula Iacobi 2, 20)
et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam et amicus Dei appellatus est (Epistula Iacobi 2, 23)
similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus justificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens (Epistula Iacobi 2, 25)
sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est (Epistula Iacobi 2, 26)
si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus (Epistula Iacobi 3, 3)
linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero (Epistula Iacobi 3, 8)
numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam (Epistula Iacobi 3, 12)
quæ autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non judicans sine simulatione (Epistula Iacobi 3, 17)
fructus autem justitiæ in pace seminatur facientibus pacem (Epistula Iacobi 3, 18)
petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis (Epistula Iacobi 4, 3)
aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis (Epistula Iacobi 4, 5)
majorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam (Epistula Iacobi 4, 6)
