Fondare 12722 Risultati per: Ut
patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes (Epistula Iacobi 1, 4)
si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei (Epistula Iacobi 1, 5)
postulet autem in fide nihil hæsitans qui enim hæsitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur (Epistula Iacobi 1, 6)
glorietur autem frater humilis in exaltatione sua (Epistula Iacobi 1, 9)
dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos fæni transibit (Epistula Iacobi 1, 10)
nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat (Epistula Iacobi 1, 13)
omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio (Epistula Iacobi 1, 17)
voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturæ ejus (Epistula Iacobi 1, 18)
scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram (Epistula Iacobi 1, 19)
estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos (Epistula Iacobi 1, 22)
qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit (Epistula Iacobi 1, 25)
si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum hujus vana est religio (Epistula Iacobi 1, 26)
