Fondare 1073 Risultati per: Usque
et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Ægypti et vos congregabimini unus et unus filii Israël (Liber Isaiae 27, 12)
erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt (Liber Isaiae 30, 4)
nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad æternum (Liber Isaiae 30, 8)
spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum (Liber Isaiae 30, 28)
domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum gaudium onagrorum pascua gregum (Liber Isaiae 32, 14)
et erit opus justitiæ pax et cultus justitiæ silentium et securitas usque in sempiternum (Liber Isaiae 32, 17)
et ipse misit eis sortem et manus ejus divisit eam illis in mensuram usque in æternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea (Liber Isaiae 34, 17)
et dixerunt ad eum hæc dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiæ dies hæc quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti (Liber Isaiae 37, 3)
in diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isajas filius Amos propheta et dixit ei hæc dicit Dominus dispone domui tuæ quia morieris tu et non vives (Liber Isaiae 38, 1)
generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum præcisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me (Liber Isaiae 38, 12)
sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me (Liber Isaiae 38, 13)
ecce dies venient et auferentur omnia quæ in domo tua sunt et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus (Liber Isaiae 39, 6)
