Mosaico decorativo

Fondare 1217 Risultati per: Tibi

  • qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitæ et dixi ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meam (Liber I Regum 21, 6)

  • dixit ergo ad eum Hiezabel uxor ejus grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israël surge et comede panem et æquo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitæ (Liber I Regum 21, 7)

  • factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitæ qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est (Liber I Regum 21, 15)

  • dixit ergo rex Israël ad Josaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum (Liber I Regum 22, 18)

  • accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi (Liber I Regum 22, 24)

  • cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me (Liber II Regum 2, 9)

  • dixit autem Heliseus ad regem Israël quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuæ et ait illi rex Israël quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab (Liber II Regum 3, 13)

  • cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear (Liber II Regum 4, 2)

  • dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiæ quæ respondit in medio populi mei habito (Liber II Regum 4, 13)

  • stravitque asinam et præcepit puero mina et propera ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod præcipio tibi (Liber II Regum 4, 24)

  • quæ dixit illi numquid petivi filium a domino meo numquid non dixi tibi ne inludas me (Liber II Regum 4, 28)

  • et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super faciem pueri (Liber II Regum 4, 29)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina