Fondare 1217 Risultati per: Tibi
tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terræ sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto Domine Deus (Liber I Regum 8, 53)
tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in æquitate et feceris omnia quæ præcepi tibi et legitima mea et judicia mea servaveris (Liber I Regum 9, 4)
dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et præcepta mea quæ mandavi tibi disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo (Liber I Regum 11, 11)
et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras hæc enim dicit Dominus Deus Israël ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus (Liber I Regum 11, 31)
auferam autem regnum de manu filii ejus et dabo tibi decem tribus (Liber I Regum 11, 35)
si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et præcepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et ædificabo tibi domum fidelem quomodo ædificavi David et tradam tibi Israël (Liber I Regum 11, 38)
pater tuus durissimum jugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de jugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi (Liber I Regum 12, 4)
qui dixerunt ei si hodie obœdieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus (Liber I Regum 12, 7)
locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi munera (Liber I Regum 13, 7)
et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda dicens hæc dicit Dominus quia inobœdiens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber I Regum 13, 21)
et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum (Liber I Regum 13, 22)
tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero (Liber I Regum 14, 3)
