Fondare 857 Risultati per: Suum
et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego jacio cumque puer cucurrisset jecit aliam sagittam trans puerum (Liber I Samuelis 20, 36)
clamavitque Jonathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Jonathæ sagittas et adtulit ad dominum suum (Liber I Samuelis 20, 38)
et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portæ defluebantque salivæ ejus in barbam (Liber I Samuelis 21, 13)
num hodie cœpi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande (Liber I Samuelis 22, 15)
post hæc percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul (Liber I Samuelis 24, 6)
quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me (Liber I Samuelis 24, 20)
cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum (Liber I Samuelis 25, 4)
ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti (Liber I Samuelis 25, 25)
quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui judicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem (Liber I Samuelis 25, 39)
et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum (Liber I Samuelis 26, 18)
ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum (Liber I Samuelis 26, 25)
credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israël erit igitur mihi servus sempiternus (Liber I Samuelis 27, 12)