Fondare 3022 Risultati per: Sun
percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquæ liquefactum est (Liber Iosue 7, 5)
peccavit Israël et prævaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua (Liber Iosue 7, 11)
ubi dixit Josue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israël et cuncta quæ illius erant igne consumpta sunt (Liber Iosue 7, 25)
at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos cumque recessissent a civitate (Liber Iosue 8, 16)
congregati sunt pariter ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo eademque sententia (Liber Iosue 9, 2)
en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti (Liber Iosue 9, 12)
utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quæ habemus in pedibus ob longitudinem largioris viæ trita sunt et pæne consumpta (Liber Iosue 9, 13)
moveruntque castra filii Israël et venerunt in civitates eorum die tertio quarum hæc vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim (Liber Iosue 9, 17)
congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam (Liber Iosue 10, 5)
cumque fugerent filios Israël et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israël (Liber Iosue 10, 11)
cæsis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem pæne consumptis hii qui Israël effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas (Liber Iosue 10, 20)
egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quæ est in litore maris equi quoque et currus inmensæ multitudinis (Liber Iosue 11, 4)