Fondare 3022 Risultati per: Sun
cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini et siccam humum calcare cœpissent reversæ sunt aquæ in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant (Liber Iosue 4, 18)
populus autem ascendit de Jordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho (Liber Iosue 4, 19)
hæc autem causa est secundæ circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Ægypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus (Liber Iosue 5, 4)
horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Josue quia sicut nati fuerant in præputio erant nec eos in via aliquis circumciderat (Liber Iosue 5, 7)
postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur (Liber Iosue 5, 8)
defecitque manna postquam comederunt de frugibus terræ nec usi sunt ultra illo cibo filii Israël sed comederunt de frugibus præsentis anni terræ Chanaan (Liber Iosue 5, 12)
circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus (Liber Iosue 6, 14)
sitque civitas hæc anathema et omnia quæ in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus (Liber Iosue 6, 17)
vos autem cavete ne de his quæ præcepta sunt quippiam contingatis et sitis prævaricationis rei et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur (Liber Iosue 6, 18)
duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Josue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quæ illius sunt sicut illi juramento firmastis (Liber Iosue 6, 22)
urbem autem et omnia quæ in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis æneis ac ferro quæ in ærarium Domini consecrarunt (Liber Iosue 6, 24)
filii autem Israël prævaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israël (Liber Iosue 7, 1)